monumenta.ch > Plinius > sectio 83

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 19, 83
{XXVI} Seri vult raphanus terra soluta, umida. fimum odit palea contentus. frigore adeo gaudet, ut in Germania infantium puerorum magnitudinem aequet. seritur post id. Feb., ut vernus sit, iterumque circa Vulcanalia, quae satio melior. multi et Martio et Aprili serunt et Septembri. incipiente incremento confert alterna folia circumobruere, ipsos vero adcumulare, nam qui extra terram emersit, durus fit atque fungosus.